- ORGAZ
- ORGAZnomen Familiae in Hispania illustris, quae Mendoziae stirpis ramus est. Huius enim cum duo praecipui sint trunci, alter Dominorum de Hita et Butrago, cuius princeps Petrus Gonsalez in praelio ad Aliubarrota morte suâ Regem servavit: alter Dominorum de Mendibil et Ribera; Fratres in hoc posteriore fuêre Iohannes Hurtadus Dn. de Mendibil et Hurtadus Diazius Dn. de Fuentecha et Corpana; a quorum illo genitus est Iohannes Hurtadus, ex Maria Castellana, Iohannis Hurtadi Dn. de Mendibil et Didaci Hurtadi Dn. de Cannere, genitor. Ex his Didacus hic Hurtadus Marchiones de Cannete sevit: Ioh. vero Hurtadus, cuius fil. Ruiz Diaz Dn. de Moron, dedit, Alvarum Comitem de Castrogeriz, illius prosapiae, cui etiam cognomen de Manriqueplacuit assumere, auctorem; alter Ioh. Hurtadus, iure uxoriô cognomen de Sarmiento et Comitatum de Ribadavia, in familiam intulit: etiam Comitum de Orgaz, cum Guzmannio epitheto, sator exstitit, quorum series ab aliquot saeculis haec est. Iohannes Hurtadus de Mendoza Dn. de Mendibil, iunxit sibi Mariam (filiam Alvari Perezii Guzmanni Dn. de Orgaz) atque ex ea suscepit Alvarum de Mendoza et Guzmann Dn. de Mendibil, maritum Mariae de Roxas Dn. de Santacruz, exque ea patrem Ludovici Hurtadi de Mendoza et Guzman; quô et Agnete Toletana (filiâ Ferdinandi Toletani Dn. de Villoria) natus Iohannes Hurtadus de Mendoza et Guzman Comes de Orgaz, Leonoram agnatam (Francisci de Ribera Barroso, Marescalli Castiliae Dn. de Malpica, ex Maria de Figueroa, filiam) coniugem duxit, pater ex ea Stephani de Mendoza et Guzmann: qui ex Maria de Figueroa (Petri de Ribera Barr. Marchionis de Malpica, Marescalli Castellani filia) genuit Iohannem Huirtadum de Mendoza et Guzman, ac sororem eius Leonoram (quae Iohanni Ludovico de Silva et Ribera Marchioni de Montemayor nupsit) ambos de Mendoza et Guzman Comit. de Orgaz. Spenerus Theatr. Part. 2. p. 64.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.